monumenta.ch > Plinius > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 203
{LXIX} pyxis sit, inquit, focus. inde enim cinis lixivus potus medetur. licet videre gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione. quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque cinere.